Πέμπτη, 21 Απριλίου 2011

Carmina Burana, O Fortuna / Luna Creola Imperatrix Mundi


O FORTUNA

O Fortuna
velut luna
statu variabilis,
semper crescis
aut decrescis;
vita detestabilis

nunc obdurat
et tunc curat
ludo mentis aciem,
egestatem,
potestatem
dissolvit ut glaciem.

Sors immanis
et inanis,
rota tu volubilis,
status malus,
vana salus
semper dissolubilis,

obumbrata
et velata
michi quoque niteris;
nunc per ludum
dorsum nudum
fero tui sceleris.

Sors salutis
et virtutis
michi nunc contraria,
est affectus
et defectus
semper in angaria.

Hac in hora
sine mora
corde pulsum tangite;
quod per sortem
sternit fortem,
mecum omnes plangite!

O Fortuna, το 17ο άσμα από τα Carmina Burana
(Στη σύνθεση του Carl Orff, χορωδιακό με τίτλο
Fortuna Imperatrix Mundi)

Luna Creola Imperatrix Mundi, εικαστικό του Βασίλη Πολύζου 2007

Δεν υπάρχουν σχόλια: